Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.25 Cic. Rep. 3.28 () >>Cic. Rep. 3.34

Lactant. Div. Inst. 5.12.5

Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem,

-- --

qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat, 3.27 postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum se esse malit?

ch. 183.28

Quod in singulis, idem est in populis: nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam servire iuste. Nec vero longius abibo. Consul ego quaesivi, cum vos mihi essetis in consilio, de Numantino foedere. Quis ignorabat Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter, vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit. Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. Utrum

-- --

ch. 213.32 Gel. N.A. 1.22.8 Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri

-- --

ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus. Non. 323M, 324M sed iuventuti nostrae minime audiendus; quippe, si ita sensit, ut loquitur, est homo impurus; sin aliter, quod malo, oratio est tamen immanis.

ch. 22



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.25 Cic. Rep. 3.28 () >>Cic. Rep. 3.34

Powered by PhiloLogic